monumenta.ch > Plinius > sectio 147 > sectio 121

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 33, 121
{XL} sincero cocci nitor esse debet, secundarii autem splendor in parietibus sentit plumbaginem. quamquam hoc robigo quaedam metalli est. Sisaponiensibus autem miniariis sua vena harenae sine argento. excoquitur auri modo; probatur auro candente, fucatum enim nigrescit, sincerum retinet colorem. invenio et calce adulterari, ac simili ratione ferri candentis lamna, si non sit aurum, deprehendi.